- BRACHIA
- I.BRACHIASteph. Βραχεῖα, οὕτως ἠ Α᾿ραβιχὴ ςθάλαςςα καλεῖται. Ε᾿κλήθη δὲ διὰ τὸ εν ἀυτῇ βράχη εἰ̈ναι πλεῖςα. Verum non Arabicum tantum, sed et Aethiopicum mare βραχεῖαν ςθάλαςςαν dixêre. Inepti homines apud Ptolemaeum τραχεῖαν substituêre ςθάλαςςαν pro βραχεῖαν. Vide Vost. ad Melam l. 1. c. 10. Item. Insula Illyrici, Ioh. Bucio. Italis, Brazza.II.BRACHIAin LL. Aragonum, Ordines Regni sunt, qui vulgo in Gallia Status dicuntur, apud Blancam p. 771. laudatum Car. da Fresne in Glossar. In fluviis Brachia dicuntur, quae Graecis ἰκτρεπαὶ, κέρατα, et πλοχυιοὶ, Latinis Diverticula, itidemque Cornua et Crines. Geographus Salmasii ineditum de Nilo; In brachium Nili incidit, quod ceras Nili vocitatur secat hoc brachium per magnam inundationem. Er de eodem, Exhinc per diversa camporum spatia, per octo brachia exiens effluit. totâ Aegyptiorum terrâ irrigatâ. Latini quoque ramos dicunt, ut Graeci κλάδους etc, Vide Salmas. ad Solin. p. 479.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.